SARDINIA

SARDINIA
SARDINIA
insul. et regnum in mari Ligustico, a variis habitata populis, tandem a Poenis occupata est, quibus tamen illam Romani eripuerunt. A Saracenis postmodum capta, inde a Pipino eiectis, A. C. 809. diu Pisanis et Genuensibus contentionis argumentum fuit: Donec ab Arragoniae regibus Hispaniae regno innexa est: a tempore Martini, qui mortuô in Sicilia Martinô genero, Arragoniae, Siciliae et Sardiniae regna coniunxit, A. C. 1409. ubi hodie Vice-Rex. Surita Ind. l. 2. Mariana l. 15. Cluv. Introd. Geograph. l. 15. Graecis Σαρδὼ Σαρδοῦς. Item Σαρδὼν Σαρδόνος. Hesych. Σαρδὼν, νῆσος μεγάλη πλησίον Α᾿φρικῆς, ἡ καὶ Σαρδώνη, vel potius Σαρδινία: Dionys. Perieg.
Σαρδώ τ᾿ ἐυρυτέρη καὶ ἀπείριτος εἰν ἀλὶ Κύρνος.
Incolae Graecis plerumque Σαρδῶοι, et nonnumquam Σαρδόνιοι ac Σαρδώνιοι. Romanis vero Sardi. Nomen id unde orginem traxerit, plane incertum est; quippe Graecorum fabulas sequi piget. Sic Martianus Capella, l. 6. Sardinia a Sardo, filio Herculis, appellata. Idem habet Solin. cum Isidoro. Eadem Graecis Σανδαλιῶτις et Ι᾿χνοῦσα a figura fuit appellata. Steph. Ε᾿καλεῖτο δὲ Ι᾿χνοῦσα διότι ἐοικυῖα ἦν ἀνθρώπου ἴχνει. Plin. l. 3. c. 7. Sardiniam Timaeus Sandaliotin appellavit, ab effigie soleae, Myrsilus Ichnusam, a similitudine vestigii. Claudian. de bello Gildonico v. 507.
Humanae speciem plantae sinuosa figurat
Insula, Sardiniam veteres dixere coloni.
Silius Italicus l. 12. v. 355.
Insula fluctisono circumvallata prosundo
Castigatur aquis, compressaque gurgite, terras
Enormes cohibet undae sub imagine plantae.
Inde Ichunsa prius Graiis memorata colonis.
Pausan. in Phocicis: Ο῎νομα δὲ τῇ Σαρδοῖ τὸ αρχαῖον ὅτι μὲν ὑπὸ τῶ ἐπιχωρίων ἐγένετο; οὐκ οἷδα. Ε῾λλην´ων δὲ οἱ κατ᾿ ἐμπορίαν ἐσπλέ οντες Ι᾿χνοῦσαν ἐκάλεςαν, ὅτε τὸ σχῆμα τῇ νήσῳ κατ᾿ ἴχνος μάλιςτά ἐςτιν ἀνθρώπου. Magnitudinem eius quod attinet, Histiaeus Milesius apud Herodotum l. 5. νῆσον μεγίςτην vocat. Scylax in Periplo: Μεγίςτη Σαρδὼ, δευτέρα Σικελία. Diodor. Sic. l. 5. Ε᾿χομένῃ δὲ τῆς Κύρνου νῆσόσ ἐςτιν ἡ προσαγορευομένη Σαρδὼ, τῷ μεγέθει παραπλήσιος τῇ Σικελίᾳ. Pausan. ubi supra: Η῾ δὲ Σαρδὼ μέγεθος μὲν καὶ ευδαιμονίαν ἐςτιν ὁμοία ταῖς μάλιςτα ἐπαινουμέναις. Polybius l. 1. Η῾ μὲν Σαρδὼ νῆσος καὶ τῷ μεγέθει, καὶ τῇ πολυανθρωπίᾳ καὶ τοῖς γεννήμασι δια φέρου???α. Plura vide apud Cluver. de Sard. Antiq. c. 1. Habet haec insula a Septentrione montes editissimos, qui prohibent quo minus a Borea possit perflari, quo fit ut aeris pestilentiae maxime sit obnoxia. Quô nomine olim tam male audivit, ut M. Cicero Quintum fratrem moneat, etiam tum cum optime valeret, meminisse eum debere, in Sardinia se esse; et alibi Tigellium quendam Sardum hominem esse ait patriâ suâ pestilentiorem. martialis quoque Sardiniam Tyburi, tamquam saluberrimo loco pestilentissimum opponit; l. 4. Epigr. 60.
Nullo fata loco possis excludere, cum mors
Venerit, in medio Tybure Sardinia est.
Strabo l. 5. νοσερὰ ἡ νῆσος τȏυ θέρους. Mela l. 2. c. 7. Ceterum fertilis, et soli quam caeli melioris, atque ut fecunda, ita pene pestilens. Silius Italicus loc. cit. v. 370.
Serpentum tellus pura ac viduata venenis;
Sed tristis caelo, ac multâ vitiata palude.
Causam huius rei Claudian. loc. cit. v. 509. eleganter expressit:
Dives ager frugum; Poenos, Italosque petenti
Opportuna situ, quae pars vicinios Afris,
Plana solo, ratibus clemens: quae respicit Arcton,
Immitis, scopulosa, procax, subitisque sonora
Fluctibus: Insanos infamat navita montes.
Hinc hominum, pecudumque lues, hinc pestifer aer
Saevit, et exclusis regnant Aquilonibus Austri.
Fertilitatem huius insulae quod attinet, supra Polybium et Pausaniam audivimus. Inde Val. Max. l. 7. c. 6. Siciliam et Sardiniam benignissimas urbis Romanae nutrices vocat. Silius ubi supra, v. 372.
Qua videt Italiam, saxoso torrida dorso,
Exercet scopulis late freta; pallidaque intus
Arva coquit, nimium Cancro fumantibus Austris
Cetera propensae Cereris nutrita favore.
Strabo l. 5. Ε῎ςτι δὲ αὐτῆς τὸ πολὺ μέρος τραχὺ, καὶ ουκ εἰριηναῖον, πολὺ δὲ καὶ χώραν ἔχον ἐυδάιμονα τοῖς πᾶσι, σίτῳ δὲ καὶ διαφερόντως. Horatius l. 1. Carm. Od. 31.
----- Non opimae
Sardiniae segetes feracis.
Sardi vaenales, Proverbium apud Cicer. l. 7. Ep. 24. ad Gallum, quod vulgo de negotio prolixo accipiunt; ex eo, quod Gracchus captâ Sardiniâ, tantam captivorum multitudinem abduxit, ut in eâ vendendâ multum temporis insumptum fuerit. Licet alii per Sardos Etruscos intelligunt, quod a Lydis, quorum Sardis urbs regia erat, genus duxerint; eosque vaenales appellari, quasi dubiae fidei, et omni vento mobiles. Ceterum Proverb. Sardi venales, alius alio nequior; auctoribus Festo et Plutarch. in Quaest. Rom. ortum est ex ritu in ludis Capitolinis usitato, in quibus auctio simulabatur Veientium et novissimus producebatur senecio, cum toga praetexta
bullaque aurea, praefante atque incinente praecone, Sardi venales etc. At in Romulo Plutarch. ab ultimo Regis huius mortalium operum cum Veientibus praelio arcessit originem: traductum eorum Ducem in triumpho, provectae aetatis, sed visum imprudenter, nec pro aetate, rem gessisse; inde θύοντας ἐπινίκια, senem per Forum in Capitolium trahere praetextatum cum bulla puerili et hoc carmine Praeconis. Veientes nempe Etrusci, at Etrusci Lydorum coloni, quorum caput olim Sardes. Sed praeterquam quod a Sardibus gentile non est Sardi, nimis longe denominatio haec petita est Veientium et vix Poetae permittenda, nedum ut Romanum vulgus in Veientibus illudendis, ex ultimis Thustorum antiquitatibus, appellationem illorum eruerit. Alia refertur sententia Capitonis apud Festum, Tib. Gracchum, collegam, P. Valerii Faltonis, in Consulatu Sardiniam Corsicamque subegisse, nec praedae quicquam, praeter mancipiorum vilissimam multitudinem, fuisse. Utramque interpretationem, ut nugacissimam, nec unius assis, proscribens Ioh. Meursius Miscell. l. 3. tamquam duplici ignominiae vocabulo hoines nequissimos, Vernales et Sardos appellatos, scribit. Sed vernarum, praeter ceteros servos, scelera et inde vernales, pro omnium nequissimis, nuspiam reperire est. Gronovius itaque, non Veientium auctionem principium isti dicto dedisse, sed vel cladem Sardorum a Tib. Sempronio Graccho Praetore, a quo hostium caesa vel capta 80000. Liv. l. 41. iis illatam: vel occupationem eius ante sine ullo sanguine factam a Romanis, censet. Certe pessime servisse Sardos testatur Eustathius, Dionysii Scholiastes: idque ob indomitam eorum contumaciam, cuius causam probabilem suppeditat Diodor. Sic. l. 4. et 5. Iolao coloniam Thespiadarum in Sardiniam duducendi oraculum datum, ὅτι τοῖς τῆς ἀποικίας ταύτης κοινωνήσα???ι διαμένει τὰ τῆς ἐλευθερίας ἅπαντα τὸν αῖῶνα; atque ideo nec Carthaginenses nec Romenos, quantiscumque cladibus, ita universam Insulam subigere potuisse, ut non plurimi repudiatâ omni iurisdictionis externae patientiâ in montes illos Insanos refugerint et per antra ac specus silvasque ferarum, quam hominum imperantium, consortia ferre maluerint. Unde Livius, Illienses Sardiniae gentem ne suâ quidam aetate omnem perpacatam fatetur, l. 40. Tacitus etiam l. 2. Annal. c. 85. 4000. Libertini generis, Iudaicâ Aegyptiâve superstitione infectos, in Sardiniam, coercendis illis latrociniis, ablegatos sub Tiberio, scribit: et Floro l. 2. c. 6. gentium illius Insul. seritas et gens contumax vilisque mortis, memoratur, ut alia omittam. Postquam igitur Sardi non semel rebellantes devicti, qui de captivis sub corona venierant, nequiter serviendo dederunt occasionem proverbio de suae nationis mancipiis: a quo tempore in Ludis Capitolinis Praecones
(quos in illis mancipiis iumentisve, quae non promptos invenirent emptores, dicacitatem suam exercuisse, docet Appuleius Miles. l. 8.) ceteris iocis in mancipia minimi pretii hacn quoque adiecerunt praefationem: Sardi venales, alius alio nequior. Haec enim ultima verba, non explicationem esse Festi, ut voluit Scaliger; sed partem Proverbii, auctor est Cic. Fam. Epist. l. 7. ep. 24. ubi de Phamea et M. Tigellino Hermogene nepote illius, modulatore optimo, in Sardinia nato loquens, Habes, inquit, Sardos venales, alium alio nequiorem. Usus Proverbii tutissimus est, non in negotio infinitae prolixitatis atque inexplicabili (ut, respiciens solum illud longa venditione, apud Victorem, statuit Erasmus; sed vel in mercimoniis nihili et fastidiendae abundantiae vel in duobus pluribusque ex ea nota mortalibus, ut, cui palmam improbitatis et nequitiae tribuas iustius, cuncteris et dubites, praesertim sivel ipse sese vel alii illos venditent: Quales Octavium, lepidum, Plancum, Asinium, post Mutinense proelium, Cicero et Senatus experti. Vide Ioh. Frid. Gronov. de Pecun. vet. l. 4. c. 10. Sardonius risus, adagium est in eos, qui intus tristes, foris laetitiam simulant, ab herba Sardoa, quae gustata dulcis videtur, sed mortem affert, rictu ora contrahens, ut moriens ridere videatur, Solinô c. 4. teste. Pausan. in Phocicis: Πλην` δὲ βοτάνης μιᾶς καθαρέυει καὶ ἀπὸ φαρμάκων ἡ νῆσος, ά ὀργάζεται θάντον. ἡ πόα δὲ ἡ ὁλέθριος σελίνῳ μέν ἐςτιν ἐμφερὴς, τοῖς φαγοῦ???ι δὲ γελῶ???ιν ἐπιγίνεςθαι τὴν τελευτὴν λέγουσιν. ἐπὶ τούτῳ δὲ Ο῞μηρος τε καὶ οἱ ἔπειτα ἄνθρωποι τὸν ἐπὶ οὐδενὶ ὑγιεῖ Σαρδώνιον γέλωτα ὀνμάζου???ι. Hesychius: Σαρδόνιος γέλως, ὁ καθ᾿ ὑπόκρισιν, ἢ ἐπὲ κατάρα ἐῤῥιμμένος γέλως. ἢ ὑποκοριςτικῶς Σαρδόνιος γέλως, οἱ τὴν Σαρδὼ κατοικοῦντες, τῷ Κρόνῳ ἐθύοντο γελῶντες, καὶ ἀςθαζόμεενοι ἀλλήλους. αἰχρὸν γὰρ ἡγοῦιτο δακρύειν καὶ θρηνεῖν. τὸν οὖν προςθοίητον γέλωτα κληθην̑αι Σαρδόνιον. τινὲς δὲ ὑπὸ Σαρδόνος τῆς νήσου. φύεται γάρ τις βοτάνη ἐνταῦθα, ἧς οἱ γευσάμενοι μετὰ ςθασμοῦ καὶ γέλωτος ἀποθνήσκουσι. ἄλλοι τὸν καθ᾿ ὑπόκρισιν γινόμενον γέλωτα, Σαρδόνιον καλεῖν εἰώθασιν, ἀπὸ τȏυ σεσηρέναι τοῖς ὁδοῦσιν. Dio Chrysostomus Orat. 32. Τὴν γοῦν βοτάνην ἀκηκόατε τὴν Σαρδώιιον καλουμένην, ἣ γέλωτα μὲν ποιεῖ, χαλεπὸν δὲ τοῦτον καὶ ἐπ᾿ ὀλέθρῳ. Nonnus Bassaricôn l. 20.
Σαρδόνιον γελόων φιλοκέρτομον ἴαχε φωνην᾿.
Videndus de la Cerda in illud Virgil. Eclog. 7. v. 41.
Imo ego Sardois videor tibi amarior herbis.
Alii proverbium derivant a Sardone, Carthaginens. regione, ubi filii parentes septuagenarios Saturno ridentes sacrificabant, teste Zenodoto. Sardonia tinctura apud Hesych. de colore praecellenti, qualis olim in Sardinia fuit: et per metaphoram de eo, qavi pudore rubescit, aut plagis sanguine conspergitur. Appelationem denique huius insulae quod attinet, Bochartus Σαρδοῦς, vel Σαρδόνος nomen Punicum esse putat. Ebraeis Saad, est gressus, sive vestigium. Inde Σαρδὼ, vel Σαρδὼν dicta videtur haec insula, si vel Graeci R. inseruerint, aut etiam ipsi Poeni, quâ epenthesi nil frequentius, ut Ebraeis Damesek, et Darmesek, quod pluribus probat eruditissimus auctor. p. 632. Incolae Strab. et Diodoro Iolai, seu Iolaenses dicuntur, eosque postea Strabo Diagrebes dictos scribit. Sed, qui insulam ipsam primum inhabitarint, non satis certo inter
auctores constat: hoc tamen verum est, Romanos cum Carthaginensibus de ipsa decertantes, eius dominium obtinuisse, ibique suas colonias posuisse. Cadente postea Rom. Imperiô, Saracenorum iugum insula haec sustinuit, donec capta fuit ca Genuensibus et Pisanis, ipsamque Roman. Pontifex ex horum mambus ereptam, in feudum Arragonensium regi dedit, unde postea hereditariô iure ad Carolum Quintum translata fuit, atque dein ad Philippum Hispaniae Regem, eius filium. In hac sola reperiuntur animalia illa, quae mufrones, vel mustriones vocantur; animalibus nocuis et serpentibus caret, etsi vulpem habeat, et solifugam (animal perexiguum, araneis formâ simile) nutriat. Alias cum titulo regni. Longa est 170. mill. pass. latitudo maior 80. Circuitus autem 450. A Corsica distat freto 6. mill. pass. Regitur a Prorege Hispaniae, dividiturque in duas partes fluv. Cedro, et Tirso, nempe in Borealem partem, seu Lugodorinam, Capi di Lugodori, et in Austr. seu Calaritanam, Capo di Cagliart. Fere 400. mill. pass. ab Insula Baleari minori in Ortum. Totius insulae caput est Calaris, Caliari, in parte Australi insulae. Baudrand.
Urbes Sardiniae hâc tempestate: quae 18. olim Episcopali
sede decoratae, nunc septem sunt,
Algatium, Algher, sub Archiepiscopo Turritano, cui sedes Bisariensis est iuncta. Arborea, Oristagni, Arthiepiscopalis, cui sedes Sanctae Iustae iuncta fuit. Bosa, sic vulgo, sub Archiepiscopo Turritano. * Calaris et Caralis, Cagliari, Archiepiscopalis, et sedes Proregis, cui Episcopatus Galtellinensis, Olinensis, et Suellensis adiuncti sunt. Castrum Aragonense, Castell Aragonese, sub Archiepiscopo Turritano. Emporiae, Ampurias, quae et Castrum Aragonense. Phausania, Terra nova, cuius sedes Emporiensi copulata est. * Sassaris, Sassari, Archiepiscopalis, Turritanae urbi suffecta, cui etiam sedes Torrensis adiuncta fuit. * Turris Libyssonis, Torre, Archiepiscopalis, cuius sedes Sassarim translata est. Villa, seu vallis Ecclesiae, Sulcitanae suffecta, demum Calaritanae coniuncta. Usellis, vulgo Usellus, seu Santo Pietro de Usellus, Episcopalis, sub Archiepiscopo Arborensi, cui etiam sedes Turris Albae contributa fuit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Sardinia — • The second largest Italian island in the Mediterranean Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Sardinia     Sardinia     † …   Catholic encyclopedia

  • SARDINIA — SARDINIA, Mediterranean island belonging to Italy. The first authentic information regarding Jews in Sardinia is that in 19 C.E. Emperor Tiberius deported 4,000 Jewish youths to the island because a Roman Jew had defrauded a proselyte named… …   Encyclopedia of Judaism

  • Sardinia — ist: der lateinische Name von Sardinien eine römische Provinz, siehe Sardinia et Corsica Sardinia (1902), ein britischer Passagierdampfer Orte in den Vereinigten Staaten: Sardinia (Indiana) Sardinia (New York) Sardinia (Ohio) …   Deutsch Wikipedia

  • Sardinia — Sardinia, OH U.S. village in Ohio Population (2000): 862 Housing Units (2000): 362 Land area (2000): 0.641455 sq. miles (1.661360 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 0.641455 sq. miles (1.661360 sq.… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Sardinia, OH — U.S. village in Ohio Population (2000): 862 Housing Units (2000): 362 Land area (2000): 0.641455 sq. miles (1.661360 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 0.641455 sq. miles (1.661360 sq. km) FIPS code …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Sardinia — large island adjacent to Corsica, from L., from Gk. Sardo. The oblique cases are sometimes Sardonos, etc., as if from *Sardon …   Etymology dictionary

  • Sardinia — [sär din′ē ə, särdin′yə] [L < Gr Sardō] 1. Italian island in the Mediterranean, south of Corsica: 9,194 sq mi (23,812 sq km) 2. region of Italy, comprising this island & small nearby islands: 9,301 sq mi (24,089 sq km); pop. 1,648,000; cap.… …   English World dictionary

  • Sardinia — Infobox Region of Italy name = Sardinia fullname = it. Regione Autonoma della Sardegna sc. Regioni Autònoma de sa Sardinnya isocode = capital = Cagliari status = Autonomous region governor = Renato Soru ( Independent Democratic Party ) zone =… …   Wikipedia

  • Sardinia — /sahr din ee euh, din yeuh/, n. 1. a large island in the Mediterranean, W of Italy: with small nearby islands it comprises a department of Italy. 1,571,499; 9301 sq. mi. (24,090 sq. km). 2. a former kingdom 1720 1860, including this island and… …   Universalium

  • Sardinia — (Sardegna)    Like Sicily, Sardinia has a rich history that has bred a strong independent cultural tradition. Unlike Sicily, whose capital city of Palermo was once among the leading cultural centers of Europe, no Sardinian tradition of grandeur… …   Historical Dictionary of modern Italy

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”